라틴어 문장 검색

Duae me causae ad hoc opus maxime impulerunt, ut, nempe, clarissimi viri vita latinitate donaretur, utque de lingua Latina, me ipsum ad opus tale accingendo, bene mererem.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.2)
Vobis, lectores candidissimi, illustrissimi Washingtonii vitam, latinitate donatam, Americanorum omnium primus, offerre et exhibere gestio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.17)
ἢ ὅτι μόνος ἐστὶ καὶ οὐχὶ πολλοί, nam et Latinitas eum, quia tantam claritudinem solus optinuit, solem vocavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 7:4)
Denique omnia carmina sua Graece maluit inscribere, Bucolica Georgica Aeneis, cuius nominis figuratio a regula Latinitatis aliena est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 20:1)
Haec de carchesiis ignoratis Latinitati et a sola Graecia celebratis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 7:1)
Vates iste venerabilis varie modo verba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:2)
Ergo et apud Maronem, qui antiquae Latinitatis diligens fuit, ita intellegendum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 12:1)
similiter etiam alio loco terram, mare, sidera iuro, cum latinitas exigat, ut addatur praepositio per.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6720)
'pastus' autem pro 'qui pascebatur', quia, ut supra diximus, in hoc Latinitas deficit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4715)
ergo 'medio ponto', ac si dici possit 'medio pontorum', quod Latinitas non recipit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10425)
quae gratia currum detraxit unum 'u' licentia, qua Latinitas Graecos secuta genetivo plurali syllabam aut addit aut detrahit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6531)
omnia enim quae in 'eus' exeunt hodie apud maiores in 'es' exibant, ut 'Nereus Neres, Tydeus Tydes', et genetivum in 'is' mittebant, 'Tydis Neris'. sed quia plerumque 's' supra in latinitate detrahitur, remanebat 'i'. hinc est 'filia Neri', inmitis Achilli, item in Sallustio ad bellum Persi Macedonicum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3837)
unde 'heu' 'en' et 'attat' et similia, quia verbo cohaerere non possunt, separata fecerunt aliam partem orationis, scilicet interiectionem, quam sola Latinitas possidet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4862)
Terentianus cum de hoc metro diceret "plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus", "noster rarus eo pastor Maro". intentio poetae haec est, ut imitetur Theocritum Syracusanum, meliorem Moscho et ceteris qui bucolica scripserunt, - unde est "prima Syracosio dignata est ludere versu nostra" - et aliquibus locis per allegoriam agat gratias Augusto vel aliis nobilibus, quorum favore amissum agrum recepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 118)
nam ut in ultima sit, latinitas vetat, ut in paenultima non sit, brevitatis efficit ratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 144)

SEARCH

MENU NAVIGATION